1. et adflictus est Jona adflictione magna et iratus est

2. et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia

3. et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita

4. et dixit Dominus putasne bene irasceris tu

5. et egressus est Jona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati

6. et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna

7. et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit

8. et cum ortus fuisset sol præcepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Jonæ et æstuabat et petivit animæ suæ ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

9. et dixit Dominus ad Jonam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem

10. et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quæ sub una nocte nata est et una nocte periit

11. et ego non parcam Nineve civitati magnæ in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et jumenta multa



Livros sugeridos


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.