1. quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Juda et Hierusalem

2. congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Josaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israël quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt

3. et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent

4. verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum

5. argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra

6. et filios Juda et filios Hierusalem vendidistis filiis Græcorum ut longe faceretis eos de finibus suis

7. ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum

8. et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda et venundabunt eos Sabeis genti longinquæ quia Dominus locutus est

9. clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores

10. concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum

11. erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos

12. consurgant et ascendant gentes in vallem Josaphat quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu

13. mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum

14. populi populi in valle concisionis quia juxta est dies Domini in valle concisionis

15. sol et luna obtenebricata sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum

16. et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur cæli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israël

17. et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius

18. et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Juda ibunt aquæ et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum

19. Ægyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Juda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua

20. et Judæa in æternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem

21. et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion



Livros sugeridos


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.