1. post hæc vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis

2. dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum

3. cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium jejunus pervenit ad corpus

4. tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum

5. cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore

6. memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum

7. cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum

8. arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes jam hujus rei causa interfici jussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos

9. sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea

10. contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum jactasset se juxta parietem et obdormisset

11. ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos ejus fieretque cæcus

12. hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus sicut et sancti Job

13. nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata ejus custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei

14. sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ

15. nam sicut beato Job insultabant reges ita isti parentes et cognati ejus et inridebant vitam ejus dicentes

16. ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

17. Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

18. quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

19. Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

20. unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

21. cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

22. ad hæc uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynæ tuæ modo paruerunt

23. atque his et aliis hujusmodi verbis exprobrabat ei



Livros sugeridos


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.