1. cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quæ est in medio itinere contra Nineven undecimo die

2. dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

3. si placet itaque tibi præcedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiæ simul cum coniuge tua et cum animalibus

4. cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafaël ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

5. Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

6. et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

7. dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

8. statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus et videbit pater tuus lumen cæli et in aspectu tuo gaudebit

9. tunc præcucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suæ caudæ gaudebat

10. unde contigit ut exsurgens cæcus pater cœpit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

11. et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et cœperunt flere præ gaudio

12. cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

13. tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

14. et sustinens quasi dimidiam fere horam cœpit albugo ex oculis ejus quasi membrana ovi egredi

15. quem adprehendens Tobias traxit ab oculis ejus statimque visum recepit

16. et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor ejus et omnes qui sciebant eum

17. dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

18. ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

19. et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

20. veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus

21. et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt



Livros sugeridos


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.