1. sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro

2. decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente

3. et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans

4. in involumentis nutritus sum et curis magnis

5. nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium

6. unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus

7. propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiæ

8. et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius

9. nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius

10. super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius

11. venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius

12. et lætatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est

13. quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo

14. infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiæ Dei propter disciplinæ dona commendati

15. mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator

16. in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina

17. ipse enim mihi dedit horum quæ sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum

18. initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum

19. anni cursus et stellarum dispositiones

20. naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum

21. et quæcumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia

22. est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere

23. humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles

24. omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam

25. vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit

26. candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius

27. et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit

28. neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat

29. est enim hæc speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior

30. illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia



Livros sugeridos


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.