1. bonus enim spiritus tuus est in omnibus

2. propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine

3. et illos enim antiquos inhabitatores sanctæ tuæ terræ odiens

4. quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta

5. et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo

6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum

7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quæ tibi omnium carior est terra

8. sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent

9. non quia inpotens eras in bello subicere impios justis aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare

10. sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum

11. semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum

12. quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra judicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti

13. nec enim est alius Deus quam tu cujus cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste judicasti

14. neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti

15. cum sis ergo justus juste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum æstimas a tua virtute

16. virtus enim tua justitiæ initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis

17. virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis

18. tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse

19. docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet justum esse et humanum et bonæ spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis pænitentiæ

20. si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quæ possint mutari a malitia

21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum

22. cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam

23. unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta

24. etenim in erroris via diutius erraverunt deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes

25. propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti

26. qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei judicium experti sunt

27. in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet



Livros sugeridos


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.