1. fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi

2. serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

3. liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

4. dic sapientiæ soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

5. ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quæ verba sua dulcia facit

6. de fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi

7. et video parvulos considero vecordem juvenem

8. qui transit in platea juxta angulum et propter viam domus illius graditur

9. in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

10. et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio præparata ad capiendas animas garrula et vaga

11. quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

12. nunc foris nunc in plateis nunc juxta angulos insidians

13. adprehensumque deosculatur juvenem et procaci vultu blanditur dicens

14. victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

15. idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

16. intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Ægypto

17. aspersi cubile meum murra et alœ et cinnamomo

18. veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

19. non est enim vir in domo sua abiit via longissima

20. sacculum pecuniæ secum tulit in die plenæ lunæ reversurus est domum suam

21. inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

22. statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

23. donec transfigat sagitta jecur ejus velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animæ illius agitur

24. nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

25. ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis ejus

26. multos enim vulneratos dejecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

27. viæ inferi domus ejus penetrantes interiora mortis



Livros sugeridos


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.