1. fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

2. inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

3. fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum

4. ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebræ tuæ

5. eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

6. vade ad formicam o piger et considera vias ejus et disce sapientiam

7. quæ cum non habeat ducem nec præceptorem nec principem

8. parat æstate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

9. usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

10. paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias

11. et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

12. homo apostata vir inutilis graditur ore perverso

13. annuit oculis terit pede digito loquitur

14. pravo corde machinatur malum et in omni tempore jurgia seminat

15. huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

16. sex sunt quæ odit Dominus et septimum detestatur anima ejus

17. oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

18. cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

19. proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

20. conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ

21. liga ea in corde tuo jugiter et circumda gutturi tuo

22. cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

23. quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitæ increpatio disciplinæ

24. ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ

25. non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum nec capiaris nutibus illius

26. pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

27. numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

28. aut ambulare super prunas et non conburentur plantæ ejus

29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

30. non grandis est culpæ cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam

31. deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suæ tradet

32. qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ

35. nec adquiescet cujusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima



Livros sugeridos


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.