1. responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

2. lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

3. in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

4. lingua placabilis lignum vitæ quæ inmoderata est conteret spiritum

5. stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

6. domus justi plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

7. labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

8. victimæ impiorum abominabiles Domino vota justorum placabilia

9. abominatio est Domino via impii qui sequitur justitiam diligetur ab eo

10. doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

11. infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

12. non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

13. cor gaudens exhilarat faciem in mærore animi deicitur spiritus

14. cor sapientis quærit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

15. omnes dies pauperis mali secura mens quasi juge convivium

16. melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

17. melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

18. vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

19. iter pigrorum quasi sepes spinarum via justorum absque offendiculo

20. filius sapiens lætificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

21. stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

22. dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

23. lætatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

24. semita vitæ super eruditum ut declinet de inferno novissimo

25. domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduæ

26. abominatio Domini cogitationes malæ et purus sermo pulcherrimus

27. conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

28. mens justi meditatur obœdientiam os impiorum redundat malis

29. longe est Dominus ab impiis et orationes justorum exaudiet

30. lux oculorum lætificat animam fama bona inpinguat ossa

31. auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur

32. qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

33. timor Domini disciplina sapientiæ et gloriam præcedit humilitas



Livros sugeridos


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.