1. factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis

2. miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

3. misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos

4. miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem

5. et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo

6. in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Judæi cogitetis rebellare et propterea ædifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam

7. et prophetas posueris qui prædicent de te in Hierusalem dicentes rex in Judæa est auditurus est rex verba hæc idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

8. et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc

9. omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas

10. et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te

11. et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

12. et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

13. acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi

14. memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me

15. conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus

16. factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc

17. sed et in diebus illis multæ optimatium Judæorum epistulæ mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos

18. multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ

19. sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me



Livros sugeridos


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.