1. cecineruntque Debbora et Barac filius Abinœm in die illo dicentes

2. qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum benedicite Domino

3. audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quæ Domino canam psallam Domino Deo Israël

4. Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est cælique ac nubes stillaverunt aquis

5. montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël

6. in diebus Samgar filii Anath in diebus Jaël quieverunt semitæ et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios

7. cessaverunt fortes in Israël et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israël

8. nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israël

9. cor meum diligit principes Israël qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino

10. qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini

11. ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum

12. surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinœm

13. salvatæ sunt reliquiæ populi Dominus in fortibus dimicavit

14. ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum

15. duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in præceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

16. quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

17. Galaad trans Jordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur

18. Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome

19. venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere prædantes

20. de cælo dimicatum est contra eos stellæ manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt

21. torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos

22. ungulæ equorum ceciderunt fugientibus impetu et per præceps ruentibus fortissimis hostium

23. maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus

24. benedicta inter mulieres Jaël uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo

25. aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum

26. sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum et tempus valide perforans

27. inter pedes ejus ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et jacebat exanimis et miserabilis

28. per fenestram prospiciens ululabat mater ejus et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus ejus quare tardaverunt pedes quadrigarum illius

29. una sapientior ceteris uxoribus ejus hæc socrui verba respondit

30. forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisaræ traduntur in prædam et supellex varia ad ornanda colla congeritur

31. sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent

32. quievitque terra per quadraginta annos



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.