1. addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth

2. et tradidit illos Dominus in manu Jabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium

3. clamaveruntque filii Israël ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos

4. erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quæ judicabat populum in illo tempore

5. et sedebat sub palma quæ nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium

6. quæ misit et vocavit Barac filium Abinœm de Cedes Nepthalim dixitque ad eum præcepit tibi Dominus Deus Israël vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon

7. ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua

8. dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam

9. quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes

10. qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo

11. Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quæ vocatur Sennim et erat juxta Cedes

12. nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinœm in montem Thabor

13. et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison

14. dixitque Debbora ad Barac surge hæc est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo

15. perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret

16. et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet

17. Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jaël uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Jabin regem Asor et domum Aber Cinei

18. egressa igitur Jaël in occursum Sisaræ dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum ejus et opertus ab ea pallio

19. dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquæ quia valde sitio quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum

20. dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est

21. tulit itaque Jaël uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis ejus clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est

22. et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Jaël in occursum ejus dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quæris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram jacentem mortuum et clavum infixum in tempore ejus

23. humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël

24. qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan donec delerent eum



Livros sugeridos


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.