1. fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Juda

2. quæ reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus

3. secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus

4. et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter

5. die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris

6. sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellæ ad generum suum quæso te ut hodie hic maneas pariterque lætemur

7. at ille consurgens cœpit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere

8. mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul

9. surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc lætum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam

10. noluit gener adquiescere sermonibus ejus sed statim perrexit et venit contra Jebus quæ altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam

11. jamque aderant juxta Jebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Jebuseorum et maneamus in ea

12. cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienæ quæ non est de filiis Israël sed transibo usque Gabaa

13. et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama

14. transierunt igitur Jebus et cœptum carpebant iter occubuitque eis sol juxta Gabaa quæ est in tribu Beniamin

15. deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio

16. et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini

17. elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis

18. qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere

19. habentes paleas et fænum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio

20. cui respondit senex pax tecum sit ego præbebo omnia quæ necessaria sunt tantum quæso ne in platea maneas

21. introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium

22. illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque jugo et circumdantes domum senis fores pulsare cœperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo

23. egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia

24. habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum

25. nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane

26. at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit

27. mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut cœptam expleret viam et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus

28. cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam

29. quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israël

30. quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israël ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit



Livros sugeridos


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.