1. in diebus illis non erat rex in Israël et tribus Dan quærebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat

2. miserunt igitur filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi

3. et agnoscentes vocem adulescentis Levitæ utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti

4. qui respondit eis hæc et hæc præstitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos

5. rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum

6. qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis

7. euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore juxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum

8. reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt

9. surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor

10. intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra

11. profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis

12. ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim

13. inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha

14. dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat

15. et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis

16. sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium

17. at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus

18. tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis

19. cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël

20. quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est

21. qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et jumenta et omne quod erat pretiosum

22. jamque a domo Michæ essent procul viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt

23. et post tergum clamare cœperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas

24. qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quæ habeo et dicitis quid tibi est

25. dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas

26. et sic cœpto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam

27. sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt

28. nullo penitus ferente præsidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea

29. vocato nomine civitatis Dan juxta vocabulum patris sui quem genuerat Israël quæ prius Lais dicebatur

30. posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ

31. mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël



Livros sugeridos


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.