1. congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini

2. et ad populum sic locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis

3. tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus

4. et dedi ei Isaac illique rursum dedi Jacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum

5. misique Mosen et Aaron et percussi Ægyptum multis signis atque portentis

6. eduxique vos et patres vestros de Ægypto et venistis ad mare persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum

7. clamaverunt autem ad Dominum filii Israël qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore

8. et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Jordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos

9. surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis

10. et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu ejus

11. transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras

12. misique ante vos crabrones et ejeci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo

13. dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non ædificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quæ non plantastis

14. nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto ac servite Domino

15. sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

16. responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis

17. Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus

18. et ejecit universas gentes Amorreum habitatorem terræ quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster

19. dixitque Josue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis æmulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis

20. si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis præstiterit bona

21. dixitque populus ad Josue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus

22. et Josue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes

23. nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël

24. dixitque populus ad Josue Domino Deo nostro serviemus obœdientes præceptis ejus

25. percussit igitur Josue in die illo fœdus et proposuit populo præcepta atque judicia in Sychem

26. scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini

27. et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quæ locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro

28. dimisitque populum singulos in possessionem suam

29. et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini centum decem annorum

30. sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare quæ sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas

31. servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël

32. ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph

33. Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii ejus quæ data est ei in monte Ephraim





“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina