1. et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

2. eorum in medio possessionis filiorum Juda Bersabee et Sabee et Molada

3. et Asersual Bala et Asem

4. et Heltholath Bethul Arma

5. et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

6. et Bethlebaoth et Sarœn civitates tredecim et villæ earum

7. Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villæ earum

8. omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam hæc est hereditas filiorum Symeon juxta cognationes suas

9. in funiculo et possessione filiorum Juda quia major erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

10. cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

11. ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Jecennam

12. et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Jafie

13. et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

14. et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus ejus vallis Jepthaël

15. et Catheth et Nehalal et Semron et Jedala et Bethleem civitates duodecim et villæ earum

16. hæc est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

17. Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

18. fuitque ejus hereditas Hiezraël et Chasaloth et Sunem

19. et Afaraim Seon et Anaarath

20. et Rabbith et Cesion Abes

21. et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

22. et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus ejus Jordanes civitates sedecim et villæ earum

23. hæc est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

24. cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

25. fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

26. Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

27. ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Jepthaël contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

28. et Achran et Roob et Amon et Canæ usque ad Sidonem magnam

29. revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus ejus in mare de funiculo Acziba

30. et Amma et Afec et Roob civitates viginti duæ et villæ earum

31. hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

32. filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

33. et cœpit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quæ est Neceb et Jebnaël usque Lecum et egressus eorum usque ad Jordanem

34. revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Juda ad Jordanem contra ortum solis

35. civitates munitissimæ Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

36. et Edema et Arama Asor

37. et Cedes et Edrai Nasor

38. et Jeron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villæ earum

39. hæc est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

40. tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

41. et fuit terminus possessionis ejus Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

42. Selebin et Ahialon et Jethela

43. Helon et Themna et Acron

44. Helthecen et Gebthon et Baalath

45. Jud et Benebarach et Gethremmon

46. aquæ Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Joppen

47. et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen ejus Lesemdan ex nomine Dan patris sui

48. hæc est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

49. cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui

50. juxta præceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et ædificavit civitatem habitavitque in ea

51. hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram



Livros sugeridos


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.