1. et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus

2. sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israël dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israël et tu eris dux super Israël

3. venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël

4. filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit

5. in Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam

6. et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebuseum habitatorem terræ dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes non ingredietur David huc

7. cepit autem David arcem Sion hæc est civitas David

8. proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum

9. habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus

10. et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo

11. misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et ædificaverunt domum David

12. et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël

13. accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ

14. et hæc nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon

15. et Ibaar et Helisua et Nepheg

16. et Jafia et Helisama et Helida et Helifeleth

17. audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium

18. Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim

19. et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua

20. venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquæ propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

21. et reliquerunt ibi sculptilia sua quæ tulit David et viri ejus

22. et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim

23. consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum

24. et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis prœlium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim

25. fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer



Livros sugeridos


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.