1. locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

2. et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus

3. Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meæ elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me

4. laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

5. quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

6. funes inferi circumdederunt me prævenerunt me laquei mortis

7. in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures ejus

8. commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

9. ascendit fumus de naribus ejus et ignis de ore ejus voravit carbones incensi sunt ab eo

10. et inclinavit cælos et descendit et caligo sub pedibus ejus

11. et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

12. posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus cælorum

13. præ fulgore in conspectu ejus succensi sunt carbones ignis

14. tonabit de cælis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

15. misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

16. et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris ejus

17. misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

18. liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

19. prævenit me in die adflictionis meæ et factus est Dominus firmamentum meum

20. et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

21. retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi

22. quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

23. omnia enim judicia ejus in conspectu meo et præcepta ejus non amovi a me

24. et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea

25. et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

26. cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus

27. cum electo electus eris et cum perverso perverteris

28. et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis

29. quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

30. in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

31. Deus inmaculata via ejus eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

32. quis est deus præter Dominum et quis fortis præter Deum nostrum

33. Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam

34. coæquans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me

35. docens manus meas ad prœlium et conponens quasi arcum æreum brachia mea

36. dedisti mihi clypeum salutis tuæ et mansuetudo mea multiplicavit me

37. dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

38. persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos

39. consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis

40. accinxisti me fortitudine ad prœlium incurvabis resistentes mihi sub me

41. inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

42. clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

43. delebo eos ut pulverem terræ quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

44. salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

45. filii alieni resistent mihi auditu auris obœdient mihi

46. filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

47. vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meæ

48. Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me

49. qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me

50. propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo

51. magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini ejus in sempiternum



Livros sugeridos


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.