1. accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir jemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israël

2. et separatus est omnis Israël a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Juda adheserunt regi suo a Jordane usque Hierusalem

3. cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis præbens et non est ingressus ad eas sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes

4. dixit autem rex Amasæ convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium et tu adesto præsens

5. abiit ergo Amasa ut convocaret Judam et moratus est extra placitum quod ei constituerat

6. ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos

7. egressi sunt ergo cum eo viri Joab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri

8. cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere

9. dixit itaque Joab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasæ quasi osculans eum

10. porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram nec secundum vulnus adposuit Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri

11. interea quidam viri cum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab dixerunt ecce qui esse voluit pro Joab comes David pro Joab

12. Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum

13. amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri

14. porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum

15. venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quæ erat cum Joab moliebatur destruere muros

16. et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Joab adpropinqua huc et loquar tecum

17. qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Joab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillæ tuæ qui respondit audio

18. rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant

19. nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini

20. respondensque Joab ait absit absit hoc a me non præcipito neque demolior

21. non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum

22. ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Joab autem reversus est Hierusalem ad regem

23. fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos

24. Aduram vero super tributa porro Josaphat filius Ahilud a commentariis

25. Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes

26. Hira autem Hiajarites erat sacerdos David



Livros sugeridos


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.