1. igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron

2. ascendit ergo David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

3. sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron

4. veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda et nuntiatum est David quod viri Jabesgalaad sepelissent Saul

5. misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum

6. et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud

7. confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi

8. Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra

9. regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Jezraël et super Ephraim et super Beniamin et super Israël universum

10. quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David

11. et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensuum

12. egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon

13. porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera

14. dixitque Abner ad Joab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Joab surgant

15. surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David

16. adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon

17. et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David

18. erant autem ibi tres filii Sarviæ Joab et Abisai et Asaël porro Asaël cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis

19. persequebatur autem Asaël Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner

20. respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asaël qui respondit ego sum

21. dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum

22. rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum

23. qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asaël et mortuus erat subsistebant

24. persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquæductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon

25. congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius

26. et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos

27. et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum

28. insonuit ergo Joab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israël neque iniere certamen

29. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Jordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra

30. porro Joab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele

31. servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt

32. tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron



Livros sugeridos


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.