1. factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David

2. et deperiret eam valde ita ut ægrotaret propter amorem ejus quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea

3. erat autem Amnonis amicus nomine Jonadab filius Semaa fratris David vir prudens valde

4. qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo

5. cui respondit Jonadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu ejus

6. accubuit itaque Amnon et quasi ægrotare cœpit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu ejus

7. misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum

8. venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem jacebat quæ tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis ejus coxit sorbitiunculas

9. tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque ejecissent omnes

10. dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave

11. cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea

12. quæ respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israël noli facere stultitiam hanc

13. et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi

14. noluit autem adquiescere precibus ejus sed prævalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

15. et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut majus esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade

16. quæ respondit ei majus est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam

17. sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam

18. quæ induta erat talari tunica hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur ejecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam

19. quæ aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

20. dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui

21. cum autem audisset rex David verba hæc contristatus est valde

22. porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

23. factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis

24. venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum

25. dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei

26. et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

27. cœgit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis

28. præceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui præcepi vobis roboramini et estote viri fortes

29. fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut præceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

30. cumque adhuc pergerent in itinere fama prævenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus

31. surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua

32. respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus

33. nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est

34. fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis

35. dixit autem Jonadab ad regem ecce filii regis adsunt juxta verbum servi tui sic factum est

36. cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis

37. porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus

38. Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu



Livros sugeridos


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.