1. Judas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in judaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros

2. et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis

3. misereretur etiam exterminio civitatis quæ esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret

4. memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his

5. at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est

6. et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat

7. maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis ejus ubique diffundebatur

8. videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Cœlesyriæ et Fœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis

9. at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Judæorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari

10. constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret

11. statimque ad maritimas misit civitates convocans ad cœmptionem judæorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura

12. Judas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Judæis Nicanoris adventum

13. ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei justitiæ in fugam vertebantur

14. alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat

15. si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos

16. convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent

17. ante oculos habentes contumeliam quæ in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitæ civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa

18. nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus

19. admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt

20. et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt

21. his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati

22. constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Josepphum et Jonathan subiectis unicuique millenis et quingentenis

23. ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore

24. et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt

25. pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt

26. sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes

27. arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiæ initium stillans in eos

28. post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere

29. his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur

30. et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures prædas diviserunt æquam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes

31. et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt

32. et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Judæos adflixerat

33. et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras januas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita

34. facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Judæorum venditionem adduxerat

35. humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus

36. et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas



Livros sugeridos


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.