1. sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus

2. contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis

3. pessima autem universis et gravis malorum erat incursio

4. nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat

5. altare etiam plenum erat inlicitis quæ legibus prohibebantur

6. neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur

7. ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire

8. decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent

9. eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam

10. duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt

11. alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre

12. obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri

13. etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium

14. non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum judicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat

15. ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet

16. propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit

17. sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem

18. igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare

19. at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie præibat ad supplicium

20. intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem

21. hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus

22. ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem

23. at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum

24. non enim ætatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum

25. et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram

26. nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam

27. quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo

28. adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur

29. hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur

30. sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior

31. et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens



Livros sugeridos


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.