1. invenitur autem in descriptionibus Hieremiæ prophetæ quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis

2. et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum

3. et alia hujuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo

4. erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem

5. et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncæ et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit

6. et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire

7. ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat

8. et tunc Dominus ostendet hæc et apparebit majestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hæc

9. et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi

10. sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum

11. et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est

12. similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem

13. inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiæ hæc eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis

14. similiter autem et Judas ea quæ didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos

15. si ergo desiderastis hæc mittite qui perferant vobis

16. acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies

17. Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem

18. sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum

19. eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit

20. de Juda vero Macchabeo et fratribus ejus et de templi magni purificatione et de aræ dedicatione

21. sed et de prœliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem

22. et de inluminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent

23. et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quæ abolendæ erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis

24. itemque ab Jasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare

25. considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum

26. curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur

27. et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus

28. sicut hii qui præparant convivium et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus

29. veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes

30. sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita æstimandum est et in nobis

31. etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquærere historiæ congruit auctori

32. brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est

33. hinc igitur narrationem incipiemus de præfatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi



Livros sugeridos


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.