1. Nicanor autem ut conperit Judam esse in locis Samariæ cogitavit die sabbati cum omni impetu committere

2. Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit

3. at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum

4. et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in cælo potens qui jussit agi septimam diem

5. at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret

6. et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Juda

7. Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum

8. et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam

9. et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quæ fecerant prius promptiores eos constituit

10. et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et juramentorum prævaricationem

11. singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit

12. erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum

13. post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum

14. respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei

15. extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Judæ gladium aureum dicentem

16. accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël

17. exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi juvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis judicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur

18. erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi

19. sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant

20. et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi

21. considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam

22. dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Judæ et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia

23. et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui

24. ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit

25. Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant

26. Judas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt

27. manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia præsentia Dei magnifice delectati

28. cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis

29. facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant

30. præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri

31. quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant

32. et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est

33. linguam etiam impii Nicanoris præcisam jussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi

34. omnes igitur cæli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit

35. suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei

36. itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire

37. habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die

38. igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebræis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis

39. et siquidem bene et ut historiæ conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi

40. sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus



Livros sugeridos


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.