1. anno centesimo quadragesimo nono cognovit Judas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Judæam

2. et cum eo Lysiam procuratorem et præpositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos

3. commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriæ salute sed sperans se constitui in principatum

4. sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum jussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari

5. erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris hæc prospectum habebat in præceps

6. inde in cinerem deici jussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum

7. et tali lege prævaricatorem legis contigit mori nec terræ dari Menelaum

8. et quidem satis juste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cujus ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est

9. sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Judæis ostensurus

10. quibus Judas cognitis præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos

11. quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi

12. omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent

13. ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem exire et Domini judicio committere exitum rei

14. dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit

15. et dato signo suis Dei victoria juvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant

16. summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt

17. hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione

18. sed rex accepto gustu audaciæ Judæorum arte difficultates locorum temptabat

19. et Bethsuræ quod erat Judæorum præsidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur

20. his autem qui intus erant Judas necessaria mittebat

21. enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est

22. iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit

23. commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit

24. Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem

25. ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiæ conventionem indignantes ne forte fœdus inrumperent

26. tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit



Livros sugeridos


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.