1. his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Judæi autem agriculturæ operam dabant

2. sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennæ filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete

3. Joppitæ vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Judæos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus

4. secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos

5. quam crudelitatem Judas in suæ gentis homines factam ut cognovit præcepit viris qui erant cum ipso et invocato justo judice Deo

6. venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit

7. et cum hæc ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Joppitas eradicaturus

8. sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ velle pari modo facere habitantibus secum Judæis

9. Jamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta

10. inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti

11. cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos

12. Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua

13. adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin

14. hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Judam ac blasphemantes et loquentes quæ fas non est

15. Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris

16. et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles cædes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur

17. inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Judæos

18. et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo præsidio

19. Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem milia viros

20. at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos

21. cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias

22. cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur

23. Judas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum

24. ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres quos morte ejus decipi eveniret

25. et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem

26. Judas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus

27. post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinæ multæ et telorum erat adparatus

28. sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt

29. inde ad civitatem Scytarum abierunt quæ ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat

30. contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Judæis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint

31. gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante

32. et post pentecosten abierunt contra Gorgiam præpositum Idumeæ

33. exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis

34. quibus congressis contigit paucos ruere Judæorum

35. Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque ejus amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa

36. at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri

37. incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiæ militibus incussit

38. Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt

39. et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis

40. invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse

41. omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini qui occulta fecerit manifesta

42. atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quæ facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt

43. et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans

44. nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

45. et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam

46. sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur



Livros sugeridos


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.