1. Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit

2. aras autem quas alienigenæ per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est

3. et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt

4. quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur

5. qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu

6. et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant

7. propter quod tyrsos et ramos virides et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum

8. et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos

9. et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitæ excessus ita se habuit

10. nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quæ gesta sunt narrabimus breviantes mala quæ in bellis gesta sunt

11. hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Fœnicis et Syriæ militiæ principem

12. nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis

13. sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit

14. Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Judæos debellabat

15. Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

16. hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum

17. multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt

18. quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes

19. Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Joseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quæ amplius perurguebant pugnas conversus est

20. hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

21. cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis

22. hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit

23. armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit

24. Timotheus qui prius a Judæis fuerat superatus convocato exercitu peregrinæ multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Judæam capturus

25. Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti

26. ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit

27. et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt

28. primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant

29. sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes

30. ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina jaciebant ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione cadebant

31. interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti

32. Timotheus autem confugit in Gazara præsidium munitum cui præerat Cæreas

33. Macchabeus autem et qui cum eo erant lætantes obsederunt præsidium diebus quattuor

34. at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos jactabant

35. sed cum dies quinta inlucesceret viginti juvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant

36. sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare

37. per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt

38. quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israël et victoriam illi dedit



Livros sugeridos


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.