1. audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Juchal filius Selemiæ et Phassur filius Melchiæ sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens

2. hæc dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima ejus sospes et vivens

3. hæc dicit Dominus tradenda tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam

4. et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum

5. et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare

6. tulerunt ergo Hieremiam et projecerunt eum in lacu Melchiæ filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in cænum

7. audivit autem Abdemelech Æthiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin

8. et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens

9. domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate

10. præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur

11. adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos

12. dixitque Abdemelech Æthiops ad Hieremiam pone veteres pannos et hæc scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic

13. et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris

14. et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid

15. dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies

16. juravit ergo rex Sedecias Hieremiæ clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quærunt animam tuam

17. et dixit Hieremias ad Sedeciam hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hæc non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua

18. si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas hæc in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum

19. et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi

20. respondit autem Hieremias non te tradent audi quæso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua

21. quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus

22. ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te

23. et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni

24. dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris

25. si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex

26. dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer

27. venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum

28. mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem





“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina