1. tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion

2. convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus

3. veneruntque cuncti senes ex Israël et tulerunt sacerdotes arcam

4. et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ

5. rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero

6. et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin

7. siquidem cherubin expandebant alas super locum arcæ et protegebant arcam et vectes ejus desuper

8. cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem

9. in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti

10. factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini

11. et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini

12. tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula

13. ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum

14. convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat

15. et ait benedictus Dominus Deus Israël qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus ejus perfecit dicens

16. a die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto non elegi civitatem de universis tribubus Israël ut ædificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israël

17. voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël

18. et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans

19. verumtamen tu non ædificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse ædificabit domum nomini meo

20. confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël

21. et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti

22. stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël et expandit manus suas in cælum

23. et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

24. qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et hæc dies probat

25. nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo

26. et nunc Deus Israël firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo

27. ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi

28. sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie

29. ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto

30. ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in cælo et cum exaudieris propitius eris

31. si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod juramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam

32. tu exaudies in cælo et facies et judicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput ejus justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam

33. si fugerit populus tuus Israël inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes pænitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac

34. exaudi in cælo et dimitte peccatum populi tui Israël et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum

35. si clausum fuerit cælum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto pænitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam

36. exaudi eos in cælo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israël et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem

37. fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus ær aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus ejus portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

38. cuncta devotatio et inprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

39. tu audies in cælo in loco habitationis tuæ et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor ejus quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

40. ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris

41. insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israël cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum

42. extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc

43. tu exaudies in cælo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israël et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi

44. si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam ædificavi nomini tuo

45. et exaudies in cælo orationem eorum et preces eorum et facies judicium eorum

46. quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope

47. et egerint pænitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus

48. et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod ædificavi nomini tuo

49. exaudies in cælo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies judicium eorum

50. et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis

51. populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Ægypti de medio fornacis ferreæ

52. ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israël et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te

53. tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus

54. factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad cælum

55. stetit ergo et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna dicens

56. benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israël juxta omnia quæ locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Mosen servum suum

57. sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens

58. sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis ejus et custodiamus mandata ejus et cærimonias et judicia quæcumque mandavit patribus nostris

59. et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat judicium servo suo et populo suo Israël per singulos dies

60. et sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo

61. sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata ejus sicut et hodie

62. igitur rex et omnis Israël cum eo immolabant victimas coram Domino

63. mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël

64. in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum

65. fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israël cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus

66. et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo



Livros sugeridos


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.