1. factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino

2. domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine

3. et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi

4. fecitque in templo fenestras obliquas

5. et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu

6. tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi

7. domus autem cum ædificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis ædificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur

8. ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium

9. et ædificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis

10. et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis

11. et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens

12. domus hæc quam ædificas si ambulaveris in præceptis meis et judicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum

13. et habitabo in medio filiorum Israël et non derelinquam populum meum Israël

14. igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam

15. et ædificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis

16. ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum

17. porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi

18. et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et juncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete

19. oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini

20. porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

21. domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis

22. nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro

23. et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis

24. quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alæ usque ad alæ alterius summitatem

25. decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin

26. id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus

27. posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant

28. texit quoque cherubin auro

29. et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes

30. sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus

31. et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque

32. et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro

33. fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos

34. et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur

35. et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam

36. et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri

37. anno quarto fundata est domus Domini in mense zio

38. et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.