1. confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum

2. et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo

3. dilexit autem Salomon Dominum ambulans in præceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama

4. abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon

5. apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi

6. et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie

7. et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum

8. et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest præ multitudine

9. dabis ergo servo tuo cor docile ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest judicare populum istum populum tuum hunc multum

10. placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset

11. et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium

12. ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

13. sed et hæc quæ non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus

14. si autem ambulaveris in viis meis et custodieris præcepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos

15. igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

16. tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo

17. quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier hæc habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo

18. tertia vero die postquam ego peperi peperit et hæc et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus

19. mortuus est autem filius mulieris hujus nocte dormiens quippe oppressit eum

20. et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo

21. cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram

22. responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege

23. tunc rex ait hæc dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit

24. dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege

25. dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri

26. dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur

27. respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur hæc est mater ejus

28. audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.