1. post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ

2. ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria

3. vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suæ Abdias autem timebat Dominum valde

4. nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua

5. dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus jumenta intereant

6. diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum

7. cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias

8. cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias

9. et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me

10. vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

11. et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias

12. cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

13. numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua

14. et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me

15. dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cujus vultum sto quia hodie apparebo ei

16. abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliæ

17. et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israël

18. et ille ait non turbavi Israël sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim

19. verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel

20. misit Ahab ad omnes filios Israël et congregavit prophetas in monte Carmeli

21. accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

22. et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt

23. dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta cædentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam

24. invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio

25. dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis

26. qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant

27. cumque esset jam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce majore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

28. clamabant ergo voce magna et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine

29. postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes

30. dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat

31. et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israël erit nomen tuum

32. et ædificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris

33. et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

34. et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio

35. et currebant aquæ circa altare et fossa aquæductus repleta est

36. cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc

37. exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum

38. cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quæ erat in aquæductu lambens

39. quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

40. dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi

41. et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est

42. ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua

43. et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus

44. in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab junge et descende ne occupet te pluvia

45. cumque se verterent huc atque illuc ecce cæli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezraël

46. et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezraël



Livros sugeridos


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.