1. et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

2. dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem

3. quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem

4. erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam

5. Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent

6. nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom

7. et sermo ei cum Joab filio Sarviæ et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniæ

8. Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia

9. immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis

10. Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit

11. dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat

12. nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis

13. vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias

14. et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos

15. ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei

16. inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis

17. quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo

18. et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante

19. mactavit boves et pinguja quæque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Joab principem militiæ Salomonem autem servum tuum non vocavit

20. verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te

21. eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores

22. adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit

23. et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram

24. dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum

25. quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias

26. me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banajam filium Jojadæ et Salomonem famulum tuum non vocavit

27. numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum

28. et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum

29. juravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

30. quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie

31. submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum

32. dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege

33. dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion

34. et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon

35. et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam

36. et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis

37. quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David

38. descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion

39. sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

40. et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum

41. audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

42. adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians

43. responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem

44. misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banajam filium Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis

45. unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis

46. sed et Salomon sedit super solio regni

47. et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo

48. insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

49. territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam

50. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris

51. et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio

52. dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur

53. misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam



Livros sugeridos


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.