1. et surrexit Judas qui vocabatur Macchabeus filius ejus pro eo

2. et adiuvabant eum omnes fratres ejus et universi qui se coniunxerant patri ejus et prœliabantur prœlium Israël cum lætitia

3. et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in prœliis et protegebat castra gladio suo

4. similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

5. et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

6. et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus

7. et exacerbabat reges multos et lætificabat Jacob in operibus suis et in sæculum memoria ejus in benedictione

8. et perambulavit civitates Juda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israël

9. et nominatus est usque ad novissimum terræ et congregavit pereuntes

10. et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël

11. et cognovit Judas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

12. et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Judas et erat pugnans in eo omnibus diebus

13. et audivit Seron princeps exercitus Syriæ quod congregavit Judas congregationem et ecclesiam fidelium secum

14. et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Judam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

15. et præparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël

16. et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Judas obviam illi cum paucis

17. ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Judæ quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus jejunio hodie

18. et ait Judas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis et in paucis

19. quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est

20. ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

21. nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

22. et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

23. ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius

24. et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

25. et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus et formido super omnes gentes in circuitu eorum

26. et pervenit ad regem nomen ejus et de prœliis Judæ narrabant omnes gentes

27. ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

28. et aperuit ærarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

29. et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quæ erant a primis diebus

30. et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quæ dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

31. consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

32. et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Ægypti

33. et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

34. et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quæ volebat et de inhabitantibus Judæam et Hierusalem

35. ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

36. et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

37. et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

38. et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

39. et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Juda et disperderent eam secundum verbum regis

40. et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

41. et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriæ et terræ alienigenarum

42. et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem

43. et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus dejectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

44. et congregatus est conventus ut essent parati in prœlium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

45. et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Jacob et defecit ibi tibia et cithara

46. et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israël

47. et jejunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

48. et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

49. et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

50. et clamaverunt voce magna in cælum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

51. et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

52. et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quæ cogitant in nos

53. quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

54. et tubis exclamaverunt voce magna

55. et post hoc constituit Judas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

56. et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

57. et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

58. et ait Judas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt disperdere nos et sancta nostra

59. quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostræ et sanctorum

60. sicut autem fuerit voluntas in cælo sic fiat



Livros sugeridos


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.