1. noctem illam rex duxit insomnem jussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo præsente legerentur

2. ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium

3. quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit

4. statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat ut suggereret regi et juberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat præparatum

5. responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur

6. cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare

7. respondit homo quem rex honorare cupit

8. debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum

9. et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum ejus et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare

10. dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Judæo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quæ locutus es prætermittas

11. tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo præcedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare

12. reversus est Mardocheus ad januam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite

13. narravitque Zares uxori suæ et amicis omnia quæ evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor ejus si de semine Judæorum est Mardocheus ante quem cadere cœpisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu ejus

14. adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt



Livros sugeridos


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.