1. die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus

2. cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus

3. dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quæ est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi

4. at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi

5. statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat

6. dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis

7. cui respondit Hester petitio mea et preces istæ sunt

8. si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam

9. egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde

10. et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam

11. et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

12. et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum

13. et cum hæc omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Judæum sedentem ante fores regias

14. responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem



Livros sugeridos


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.