1. ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

2. et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

3. et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

4. dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

5. mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab jubente Domino

6. et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem

7. Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus ejus nec dentes illius moti sunt

8. fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

9. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi

10. et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

11. in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum ut faceret in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius

12. et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quæ fecit Moses coram universo Israël



Livros sugeridos


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.