1. non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent

2. et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis

3. hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum

4. primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione

5. ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum

6. si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus

7. ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres ejus Levitæ qui stabunt eo tempore coram Domino

8. partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur

9. quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium

10. nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus

11. ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quærat a mortuis veritatem

12. omnia enim hæc abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo

13. perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo

14. gentes istæ quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es

15. prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

16. ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar

17. et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti

18. prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi

19. qui autem verba ejus quæ loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

20. propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur

21. quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus

22. hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum



Livros sugeridos


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.