1. hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris

2. subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum

3. dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

4. non facietis ita Domino Deo vestro

5. sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis

6. et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium

7. et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac lætabimini in cunctis ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester

8. non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur

9. neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis

10. transibitis Jordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

11. in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen ejus in eo illuc omnia quæ præcipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid præcipuum est in muneribus quæ vovistis Domino

12. ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

13. cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris

14. sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quæcumque præcipio tibi

15. sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes

16. absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes

17. non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quæ voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum

18. sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam

19. cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra

20. quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua

21. locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quæ habueris sicut præcepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet

22. sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur

23. hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus

24. sed super terram fundes quasi aquam

25. ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini

26. quæ autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus

27. et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris

28. observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui

29. quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum

30. cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam

31. non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne

32. quod præcipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.