1. et iterum intravit Capharnaum post dies

2. et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad januam et loquebatur eis verbum

3. et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

4. et cum non possent offerre eum illi præ turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus jacebat

5. cum vidisset autem Jesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata

6. erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis

7. quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

8. quo statim cognito Jesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

9. quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula

10. ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico

11. tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam

12. et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

13. et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos

14. et cum præteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

15. et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus erant enim multi qui et sequebantur eum

16. et scribæ et Pharisæi videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester

17. hoc audito Jesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare justos sed peccatores

18. et erant discipuli Johannis et Pharisæi jejunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Johannis et Pharisæorum jejunant tui autem discipuli non jejunant

19. et ait illis Jesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est jejunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare

20. venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt in illa die

21. nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et major scissura fit

22. et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet

23. et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli ejus cœperunt prægredi et vellere spicas

24. Pharisæi autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet

25. et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant

26. quomodo introjit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant

27. et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

28. itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.