1. et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

2. et mulieres aliquæ quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quæ vocatur Magdalene de qua dæmonia septem exierant

3. et Johanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliæ multæ quæ ministrabant eis de facultatibus suis

4. cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem

5. exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud

6. et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem

7. et aliud cecidit inter spinas et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud

8. et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat

9. interrogabant autem eum discipuli ejus quæ esset hæc parabola

10. quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

11. est autem hæc parabola semen est verbum Dei

12. qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

13. nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

14. quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum

15. quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

16. nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen

17. non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat

18. videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo

19. venerunt autem ad illum mater et fratres ejus et non poterant adire ad eum præ turba

20. et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre

21. qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt

22. factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli ejus et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt

23. navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur

24. accedentes autem suscitaverunt eum dicentes præceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquæ et cessavit et facta est tranquillitas

25. dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et obœdiunt ei

26. enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quæ est contra Galilæam

27. et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat dæmonium jam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

28. is ut vidit Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

29. præcipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta

30. interrogavit autem illum Jesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt dæmonia multa in eum

31. et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent

32. erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos

33. exierunt ergo dæmonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per præceps in stagnum et suffocatus est

34. quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas

35. exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus et timuerunt

36. nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

37. et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

38. et rogabat illum vir a quo dæmonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Jesus dicens

39. redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus

40. factum est autem cum redisset Jesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum

41. et ecce venit vir cui nomen Jairus et ipse princeps synagogæ erat et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus

42. quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et hæc moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

43. et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

44. accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus et confestim stetit fluxus sanguinis ejus

45. et ait Jesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant præceptor turbæ te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

46. et dixit Jesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse

47. videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit

48. at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

49. adhuc illo loquente venit a principe synagogæ dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum

50. Jesus autem audito hoc verbo respondit patri puellæ noli timere crede tantum et salva erit

51. et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puellæ

52. flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

53. et deridebant eum scientes quia mortua esset

54. ipse autem tenens manum ejus clamavit dicens puella surge

55. et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo et jussit illi dari manducare

56. et stupuerunt parentes ejus quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat



Livros sugeridos


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.