1. cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

2. centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

3. et cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judæorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus

4. at illi cum venissent ad Jesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi præstes

5. diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis

6. Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

8. nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

9. quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni

10. et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

11. et factum est deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa

12. cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa

13. quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

14. et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

15. et resedit qui erat mortuus et cœpit loqui et dedit illum matri suæ

16. accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

17. et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et omnem circa regionem

18. et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de omnibus his

19. et convocavit duos de discipulis suis Johannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

20. cum autem venissent ad eum viri dixerunt Johannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

21. in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum

22. et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

23. et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

24. et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

25. sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

26. sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

27. hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te

28. dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo

29. et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis

30. Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

31. cui ergo similes dicam homines generationis hujus et cui similes sunt

32. similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

33. venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet

34. venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

35. et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis

36. rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit

37. et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti

38. et stans retro secus pedes ejus lacrimis cœpit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat

39. videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est

40. et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

41. duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

42. non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

43. respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti

44. et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

45. osculum mihi non dedisti hæc autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

46. oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos

47. propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

48. dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

49. et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

50. dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace



Livros sugeridos


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.