1. factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

2. et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

3. ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

4. ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

5. et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

6. et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

7. et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

8. quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

9. stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

10. similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedæi qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Jesus noli timere ex hoc jam homines eris capiens

11. et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

12. et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Jesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

13. et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

14. et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis

15. perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbæ multæ ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

16. ipse autem secedebat in deserto et orabat

17. et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

18. et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quærebant eum inferre et ponere ante eum

19. et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum

20. quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

21. et cœperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

22. ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

23. quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

24. ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

25. et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

26. et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

27. et post hæc exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

28. et relictis omnibus surgens secutus est eum

29. et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

30. et murmurabant Pharisæi et scribæ eorum dicentes ad discipulos ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

31. et respondens Jesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

32. non veni vocare justos sed peccatores in pænitentiam

33. at illi dixerunt ad eum quare discipuli Johannis jejunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisæorum tui autem edunt et bibunt

34. quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere jejunare

35. venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc jejunabunt in illis diebus

36. dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

37. et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

38. sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

39. et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est



Livros sugeridos


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.