1. et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribæ cum senioribus

2. et ajunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate hæc facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

3. respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

4. baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus

5. at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis illi

6. si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Johannem prophetam esse

7. et responderunt se nescire unde esset

8. et Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio

9. cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

10. et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineæ darent illi qui cæsum dimiserunt eum inanem

11. et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque cædentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

12. et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes ejecerunt

13. dixit autem dominus vineæ quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

14. quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

15. et ejectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineæ

16. veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

17. ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli

18. omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

19. et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

20. et observantes miserunt insidiatores qui se justos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati præsidis

21. et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

22. licet nobis dare tributum Cæsari an non

23. considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

24. ostendite mihi denarium cujus habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Cæsaris

25. et ait illis reddite ergo quæ Cæsaris sunt Cæsari et quæ Dei sunt Deo

26. et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe et mirati in responso ejus tacuerunt

27. accesserunt autem quidam Sadducæorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

28. dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater ejus uxorem et suscitet semen fratri suo

29. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

30. et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

31. et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

32. novissima omnium mortua est et mulier

33. in resurrectione ergo cujus eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

34. et ait illis Jesus filii sæculi hujus nubunt et traduntur ad nuptias

35. illi autem qui digni habebuntur sæculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

36. neque enim ultra mori poterunt æquales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

37. quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Jacob

38. Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

39. respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

40. et amplius non audebant eum quicquam interrogare

41. dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

42. et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

43. donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

44. David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est

45. audiente autem omni populo dixit discipulis suis

46. adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

47. qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem majorem



Livros sugeridos


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.