1. una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebræ essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento

2. cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

3. exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum

4. currebant autem duo simul et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum

5. et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit

6. venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita

7. et sudarium quod fuerat super caput ejus non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum

8. tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit

9. nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere

10. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

11. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum

12. et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Jesu

13. dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum

14. hæc cum dixisset conversa est retrorsum et videt Jesum stantem et non sciebat quia Jesus est

15. dicit ei Jesus mulier quid ploras quem quæris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam

16. dicit ei Jesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

17. dicit ei Jesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

18. venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et hæc dixit mihi

19. cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausæ ubi erant discipuli propter metum Judæorum venit Jesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis

20. et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

21. dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos

22. hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

23. quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt

24. Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Jesus

25. dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus ejus figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus ejus non credam

26. et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis venit Jesus januis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

27. deinde dicit Thomæ infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

28. respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

29. dicit ei Jesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

30. multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quæ non sunt scripta in libro hoc

31. hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina