1. hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem

2. ut memores sitis eorum quæ prædixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum præceptorum Domini et salvatoris

3. hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores juxta proprias concupiscentias ambulantes

4. dicentes ubi est promissio aut adventus ejus ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturæ

5. latet enim eos hoc volentes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

6. per quæ ille tunc mundus aqua inundatus periit

7. cæli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem judicii et perditionis impiorum hominum

8. unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

9. non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti

10. adveniet autem dies Domini ut fur in qua cæli magno impetu transient elementa vero calore solventur

11. cum hæc igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

12. expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam cæli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

13. novos vero cælos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus justitia habitat

14. propter quod carissimi hæc expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

15. et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

16. sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu quæ indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

17. vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

18. crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi ipsi gloria et nunc et in die æternitatis amen



Livros sugeridos


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.