1. Paulus apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Jesu spei nostræ

2. Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro

3. sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

4. neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei quæ est in fide

5. finis autem præcepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

6. a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

7. volentes esse legis doctores non intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus adfirmant

8. scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

9. sciens hoc quia justo lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

10. fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur

11. quæ est secundum evangelium gloriæ beati Dei quod creditum est mihi

12. gratias ago ei qui me confortavit Christo Jesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

13. qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

14. superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu

15. fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

16. sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam

17. regi autem sæculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum amen

18. hoc præceptum commendo tibi fili Timothee secundum præcedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

19. habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

20. ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanæ ut discant non blasphemare



Livros sugeridos


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.