1. debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

2. unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem

3. etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

4. quæcumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

5. Deus autem patientiæ et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum

6. ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi

7. propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

8. dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

9. gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

10. et iterum dicit lætamini gentes cum plebe ejus

11. et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

12. et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

13. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

14. certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

15. audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quæ data est mihi a Deo

16. ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

17. habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum

18. non enim audeo aliquid loqui eorum quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium verbo et factis

19. in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

20. sic autem hoc prædicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum ædificarem

21. sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

22. propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

23. nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam annis

24. cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

25. nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

26. probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

27. placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

28. hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

29. scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

30. obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

31. ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

32. ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

33. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen



Livros sugeridos


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.