1. vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum

2. et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit

3. dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri

4. nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo

5. audiens autem Ananias hæc verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant

6. surgentes autem juvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt

7. factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introjit

8. respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti

9. Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te

10. confestim cecidit ante pedes ejus et exspiravit intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum

11. et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt hæc

12. per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis

13. ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus

14. magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum

15. ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum

16. concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes ægros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes

17. exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quæ est heresis Sadducæorum repleti sunt zelo

18. et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica

19. angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris et educens eos dixit

20. ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitæ hujus

21. qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israël et miserunt in carcerem ut adducerentur

22. cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt

23. dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad januas aperientes autem neminem intus invenimus

24. ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret

25. adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum

26. tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur

27. et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum

28. dicens præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

29. respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus

30. Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum quem vos interemistis suspendentes in ligno

31. hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum

32. et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obœdientibus sibi

33. hæc cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

34. surgens autem quidam in concilio Pharisæus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universæ plebi jussit foras ad breve homines fieri

35. dixitque ad illos viri israhelitæ adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis

36. ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum

37. post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt

38. et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur

39. si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

40. et convocantes apostolos cæsis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Jesu et dimiserunt eos

41. et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati

42. omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Jesum



Livros sugeridos


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.